Jump to content

Lacus Chiemensis

E Vicipaedia
Lacus Chiemensis ex aere spectatur.

Lacus Chiemensis,[1] sive Lacus Bedaius[2] (Theodisce Chiemsee), est maximus lacus internus in Bavaria,[3] prope Rosenheimium in circulo Traunstein situs. Mare Bavariense saepe appellatur. Ad radices Alpium in altitudine 520 metrorum supra mare situs est, area octoginta fere chiliometrorum quadratorum. Lacus a rivulis Ach et Prien et Roth a meridie nutritur, et eius aquae in Alcissam in septentrionem exundant. Alcissa vicissim in Aenum defluit, qui se in Danubium effundit.

Lacus Chiemensis in duas partes dividitur: in partem septentrionalem, quae maior est et in septentriones et orientem versus, Weitsee ('Lacus Latus') appellatam, atque in partem meridianam et ad occidentem versus , Inselsee ('Lacus Insularum') appellatam. Piscibus, plerumque tructisrum, salmonibusnum, carpionibus, abundare dicitur.

Ora paludosa et multa stagna se a septentrione ad occidentem vertentia testimonium perhibent de pristina extensione maiore . Montes meridiani catenam perpulchram gignunt cum cacuminibus Hochgern et Hochfelln, cum cetera litora plana atque humilia sint.

Insularum trias

[recensere | fontem recensere]

Amoenitatem dant tres insulae inter meridiem et occidentem sitae:

Statio ferriviaria Prien in oppido tramina invitat, ut homines et merces a Salisburgo vel Monaco ad Lacum Chiemensem transportentur. Naves Prien cum insulis citatis et e.g. cum vico septentrionali Bedaio (Seebruck) iungunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Chiemensem spectant.
  1. ↑ Gerhard Lorenz, "Brevis Bavariae geographia" (Herbipoli: 1844).
  2. ↑ "Die Römer in Bedaium, dem heutigen Seebruck."
  3. ↑ Encyclopaedia Britannica 1911: 6: 132.
  4. ↑ Episcopus maioris momenti fuit saeculo XVI ineunte Bertoldus Pürstinger, iurista et adiutor socialis.